Latin
LIPARA
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 402
Unproofread scanNot analysed yet
Stephani epitomator: Λιπάρα, νῆσος μεγίστη τῶν ἐπτὰ τῶν Αἰόλου, ἡ Μελιγουνὶς ἐκαλεῖτο, πλησιον Σικελίας. Id est: Lipara, insula, maxima ex Aeoli insulis: quae Meligunis vocabatur, prope Siciliam. Et alibi: Μελιγουνῖς, μία τῶν Αἱόλου νήσων· Καλλίμαχος, ἐν τῷ Ἀρτέμιδος ὑμνῳ. τὸ ἐθνικὸν Μελιγουνεύς. Hoc est: Meligunis, una ex Aeoli insulis; ut auctor est Callimachus in hymno Dianae. Gentilitium, Meligunensis. Ipsius Callimachi verba haec sunt: