Latin
409.1 to 409.3
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 409.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
itaque apud Tauromenium audiri crepitum tonitrui similem. Omnino numerus stadiorum heic vitiatus est. nam πεντακοσια illa στάδια Calliae intervallo inter Aeoli insulas &Tauromenium rectiùs conveniunt. Porrò de eâdem insulâ sic scribit Aristoteles, Μεπωρολογικῶν lib. I1 cap. VIII: Hδη γὰρ σεισμὸς ἐν τόποις τισὶ γινόμενος, οὐ πρότερον ἔληξε, περιν ἐκρήξας εἰς τὸν ὑπερ τῆς γῆς τόπον, φανερῶς ὥσπερ ἐκνεφίας ἐξήλθεν ὁ κινήσας ἄνεμος· οἷον καὶ περὶ Ἡράκλείαν ἐγνετο τὴν ἐν τῷ Πόντῳ νεωστὶ, καὶ πρότερον περὶ τὸν Ἰερὰν νῆσον. αὐτη δʼ ἐστι μία τῶν Αἰόλου καλουμένων νήσαν. ἐν ταύτη γὰρ ἐξανώδει τ τῆς γῆς, καὶ ἄνήει οἷον λοφώδης ὅγκος μαὶ ψόφου· τέλος δὲ ῥαγντος, ἐξῆλθέ πνεόμα πολὺ, καὶ τὴν φέψαλον καὶ τὴν τέφραν ἀνήνεγκε, καὶ τήν τε Λιπαραίων πόλιν, οὖσαν οὐ πόρρω, πᾶσαν κατετίφρωσε, καὶ εἰς ἐνίας τῶν ἐν Ἰταλίᾳ πόλεων ἤλθε· καὶ νυν ἔτι ὅπου τὸ αναφύσημα τοῦτο εγνετο, δηλόν ἐστι. Hoc est: Iam verò motus terrae in quibusdam locis factus non aniè desiit, quàm ventus ille, qui permoverat, factâ eruptione in locum terrâ sublimiorem, apertè, procellae modo, exierit. id quod etiam circa Heracleam Ponti nuper accidit; &priùs circa Hieram insulam; quae una est ex Aeoli, quas vocitant, insulis. in hac quidpe pars terrae intumescebat, adsurgebatque cum sono, in tumuli speciem: quo tandem disrupto, multum spiritus prodiit, qui scintillam cineremque sustulit; ac Liparensium urbem, haud procul dissitam, totam cineribus opplevit; &ad quasdam Italiae etiam urbeis pervenit. atque hoc etiamnunc tempore, ubi illa ignium evomitio contigit, manifestò adparet. De eâdem ita Fazellus, dicto decad. Ilib. I cap. 1: Haec in medio mari aquis circumfusa perpetuò ardet. enim verò ex voragine, quae in medio patet, jugiter ingentem fumi nebulam hodiè eructat; &,pro modo efflantium ventorum Euri vel Africi, fumum interdum, quandoque favillas, nonnumquàm etiam ignem ac pumices evomit. Intus verò per juncturas lapidum &cancellos angustosque meatus exirens simul &pallens ignis inter ipsam fumosam caliginem emittitur. Huiusmodi inter fumosam caliginem pallentem ignem egomet nocte è proximo litore Siculo dispexi. Fumus autem interdiu candidus inde perpetuò exibat.