Latin
409.4 to 409.7
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 409.4-7
Unproofread scanNot analysed yet
Caeterùm idem Fazellus paullo antè ita tradit: Proxima Liparae Aeoliarum insula est, Hiera Graecis, Sacra Latinis, Therasia Plinio, incolis verò Vulcania hodiè dicta. Hanc non ab initio cum Orbe enatam, sed CoSS. demum Sp. Posthumio Albinio &Q. Fabio Labeone, anno ab Vrbe conditâ IDL repent? è pelago emersisse, Plinius lib. II cap. Xc, Isidorus lib. XIIII, P. Orosius lib. IIII cap. XVIIII, &Eutropius lib. IIII, referunt. Ingens error vel memoriae lapsus. quidpe jam annis ferè CC ante urbis Romae annum 192 meminit eius Thucydides; ut suprà perspectum: &post hunc C circiter annis Aristoteles. Sed video, quis Fazello hunc turpem errorem imposuerit. nempe ille ipse, cuius fidem citat, Paullus Orosius. apud hunc namque ita scriptum est, lib. IIII cap. xX: Eodem anno [M. Claudio Marcello, Q. Fabio Labeone, consulibus] Scipio Africanus apud Liternum opidum morbo periit. Iisdem etiam diebus Annibal apud Prusiam, Bithyniae rerem, quum à Romanis reposceretur, veneno sese necavit. Philopoemen, dux A40 chivorum, à Messaniis captus occisusque est. In Siciliâ tunc Vulcani insula, quae antè non fuerat, repentè in mari edita cum miraculo omnium, usque ad nunc manet. In eorumdem consulum magistratu, qui fuit annus Vrbis conditae IƆLXVIIII, Livius quoque Scipionis Annibalisque interitum refert. De Annibale idem sub iisdem consulibus adfirmat M. Aurelius Cassiodorus, in Fastis Romanis. Apud Eutropium de dictâ insulâ nihil reperio. Isidorus lib. XIIII, cap. vI ita habet: Aeoliae insulae, Siciliae; adpellatae ab Acolo, Hippotae filio. 4. Eaedem &Vulcaniae vocantur. Sunt autem novem; habentes propria nomina. quarum primam Liparus quidam Liparen vocavit; qui eam ante Aeolum rexit. altera Hiera vocatur. reliquae vero, id est, Strongyle, Didyme, Ericusa, Phoenicusa, Euonymos, Ericodes, Phoenicodes, quoniam nocte ardent, Aeoliae sive Vulcaniae dicuntur. Ex iis quaedam ab initio non fuerunt; quaedam, posteà mari editae, usque nunc permanent. En, ut par facit cum Servio: qui &ipse aliàs ViIii aliàs VII tantùm constituit Acolias sive Vulcanias insulas. hic verò duas earum bis numerat; Ericusam &Phoenicusam; quae aliâ formatione dicebantur Ericodes ac Phaenicodes. Reliquum hinc, ubi ait quosdam earum posteà è mari esse editas, haud minoris est imperitiae; licèt adsentatorem eâ in re habeat Orosium. Plinius, quem Fazellus citat, ita tradit lib. II cap. LXXXVI: Nascuntur &alio modo terrae, &repentè in aliquo mari emergunt; velut paria secum faciente naturâ; quaeque hauserit hiatus, alio loco reddente. Hinc cap. LXXXVII: Clarae jam pridem insulae Delos &Rhodos memoriae produntur enatae.