Latin
VVLCANI
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 413
Unproofread scanNot analysed yet
Intereà medio saevus permissa profundo
Carbasa Pangaeâ Boreas speculatiis ab arce,
Continuò Aeoliam Tyrrhenaque tendit ad antra.
Aequore Trinacrio refugique à parte Pelori
Stat rupes horrenda fretis; quot in aethera surgit
Molibus, infernas totidem demissa sub undas.
Nec scopulos aut antra minor juxta altera tellus
Cernitur. illam Achamas habitat, nudusque Pyracmon.
Has nymbi ventique domos &naufraga servat
Tempestas. hinc in terras latumque profundum
Est iter. hinc olim soliti miscere polumque
Infelixque fretum, (neque enim tunc Aeolus illis
Rector erat.) Libya quum rumperet advena Calpen
Oceanus; quum slens Siculos Oenotria fineis
Perderet; &mediis intrarent montibus undae;
Intonuit donec pavidis ex aethere ventis
Omnipotens, regemque dedit, quem jussa vereri
Saeva cohors in mare.
At ne putes Vulcano sacram heic intelligi insulam, quia Vulcani nominantur ministri Achamas atque Pyracmon; eadem haec Lipara Vulcano etiam tribuebatur in sedem &officinam. Hinc illud Theocriti in Idyllio 11:
Ἐρως δʼ ἄρα καὶ Λιπαραίου
Πολλάκις Ἀφαίστοιο σέλας φλογερώτερον αἴθει.
Id est:
Nam amor Liparaeo
Saepe Vulcano ardentiorem flammam incendit.