Latin
VVLCANI
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 413-2
Unproofread scanNot analysed yet
Ad quae ita Scholia: Λιπαραίου Ἀφαιστοιο· τοῦ ἐν τῇ Λιπάρᾳ τῇ νήσῳ. Id est: Liparaei Vulca30 ni; scilicet, qui in Liparâ insulâ habitat. Et ita Eustathius, ad Homeri praescriptum locum commentans; Λιπαρα· ἐξἧς καὶ σέλας λέγεται παρὰ Θεοκρίτῳ Λἰπαραῖον, διὰ τὸ ἐκεῖ ἀναφυσώμενα πυρά. Id est: Lipara; à qua Theocrito etiam dicitur flamma Liparaea; quòd illic ignes efflantur. Et ne suspiceris imperitè hoc ita à grammaticis expositum; quum Vulcania etiam insula una è VII Liparaeis fuerit; en praedictus Val. Flaccus, Ἀργοναυτικῶν lib.