Latin
480.4 to 480.7
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 480.4-7
Unproofread scanNot analysed yet
In causâ est sal, qui ibi cogitur, &praegravis ac violenter incumbens Auster. Obstant praetereà praealti montes, quò minùs à Septemtrionibus flantes venti coeli &terrae vaporem aestate anni tempestivo frigore leniant. Alii existimant Corsicam insulam, quae à Sardinia mari VIII haud ampliùs stadia lato dividitur, excelsis se undique montibus attollentem, Favonio &Aquiloni obtendi, quo minùs eorum in Sardiniam flatus pervadant. serpentes certè neque hominum generi infensi neque venenosi, aut lupi, in eâ insulà gignuntur. quidpe venenorum omnium lethaliumque stirpium est expers. una est herba perniciosa, apio persimilis. qui eam comederint, ridentes emoriuntur. ex eo Homerus, &alii post eum, Sardonium eum dixêre risum, qui in re minimè commodà &mente parum sanà ederetur. Gignitur circa fonteis maximè. nec tamen cum ipsis aquis veneni naturam communicat. Et Mela, dicto lib. II cap. VII: Caeterùm fertilis; &soli, quàm coeli, melioris; atque, ut foecunda, ita penè pestilens. Strabo dicto lib. V: Ἔστι δὲ ἀυτῆς τὸ πολὺ μέρος τραχὺ καὶ οοκ εἰρηναῖον, πολὺ δὲ καὶ χώραν ἔχον εὑδαίμονα τοῖς πᾶσι, σίτῳ δὲ καὶ διαφερόντως. τῇ δʼ ἀρετῇ τῶν τόπων αὐτιτάσσεται τς καὶ μοχθηρία, νοσερὰ ἡ νῆσος τοῦ θέρους, καὶ μάλιστα ἐν τοῖς εὑκαρποὸσι χωρίοις. Hoc est: Magna pars eius aspera est &malè pacata: magna item solum habet omnium rerum copiâ beatum; frumenti verò excellenter ferax. At bonitati soli oppositum est vitium, quòd per aestatem insula morbosa est: atque ibi potissimè, ubi feracissima est. Hinc illud etiam M. Ciceronis ad Quinctum fratrem, lib. 11 epist. 111: Cura, mi frater, ut valeas. &,quamquàm est hiems, tamen Sardiniam istam esse cogites. Et Familiar. lib. VII, epist. XXIIII de Tigellio Sardo: Id ego in lucris ponę, non ferre hominem pestilentiorem patriâ suâ. Sic &Solinus, dicto cap. XI: Sardinia est quidem absque serpentibus; sed, quod aliis locis serpens est, hoc solifuga Sardis agris. animal perexiguum, simileque aranei formâ: solifuga dicta, quòd Solem fugiat. in metallis argenteis plurima est: nam solum id argenti dives est. occultim reptat: &per imprudentiam supersedentibus pestem facit. Huic incommodo accedit &herba Sardonia; quae in defluviis fontanis provenit largiùs justo: ea si edulio fuerit; vescentibus nervos contrahit, rictu ora diducit; ut, qui mortem oppetunt, velut ridentium facie intereant. Contrà, quidquid aquarum est; variis commodis servit, stagna pisculentissima. bibernae pluviae in aestivam penuriam reservantur.