Latin
FINIS SICILIAE ANTIQUAE
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 481
Unproofread scanNot analysed yet
nam homo Sardus opem plurimam de imbrido coelo habet: hoc collectaneum reponitur, ut sufficiat usui, ubi defecerint scaturigines, quae ad victum usurpari solent. Fontes sanè calidi &salubres aliquot locis effervescunt, qui medelas adferunt, aut solidant ossa fracta, aut abolent à solifugis insertum venenum, aut etiam ocularias dissipant aegritudines. Sed qui oculis medentur, &coarguendis valent furibus. nam quisquis sacramento raptum negat, lumina aquis attrectat. ubi perjurium non est, cernit clariùs. si perfidiâ abnuit, detegitur facinus caecitate; &captiis oculis admissum tenebris fatetur. Isidorus, dicto lib. XIIII cap. VI: In eâ neque serpens gignitur, neque lupus: sed solifuga tantùm; animal exiguum, hominibus perniciosum. Venenum ibi quoque non nascitur: nisi herba, per scriptores plurimos &poetas memorata; apiastro similis: quae hominibus rictus contrahit; &quasi ridenteis interimit. Fonteis habet Sardinia calidos; infirmis medelam praebenteis, furibus caecitatem; si, sacramento dato, oculos aquae eius tetigerint. Hactenus igitur de situ figurâ ac magnitudine, item de naturâ coeli solique Sardiniae dictum. De antiquissimis eius cultoribus ita tradit Isidorus, dicto lib. XIIII cap. VI: Sardus, Hercule procreatus, cum magnâ multitudine è Libyâ profectus, Sardiniam occupavit; &ex suo vocabulo insulae nomen dedit. Et Silius, lib. XIIII: