Latin
487.4 to 487.6
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 487.4-6
Unproofread scanNot analysed yet
Caeterùm praeter suprâ dictas Sardorum nationes, Livio etiam memorantur PELLIDI: quorum caput praedictum opidum Cornus. Sed id vocabulum fortè mendosum est à genuino PELLITI. Montosae insulae partes quum sint versùs Corsicam positae, in his fuisse Balaros illos, Diagebrenseis Tarates, Sossinates, Aconitas, atque Corsos, certum est. Atque hinc rectè Ptolemaeo primi in septemtrionali parte ponuntur Corsi, post Tibulates, quorum opidum Tibula fuit maritimum. Sed de populis huius insulae postquàm satis dictum, opida etiam, à veteribus auctoribus memorata, indicare conemur. Opidorum Sardiniae notitiam unis fermè debemus Ptolemaeo &Antonini Itinerario. nam caeteri parum de iis adnotarunt. quamquàm Ptolemaeus heic quoque, sicut ferè in reliquis Orbis partibus, mirus turbator est; &Itinerarium à librariis miserè vitiatum deprenditur. Hinc fit, uti paucis locis verus situs adseri possit: utique in insulâ nobis exteris minùs cognitâ. nam ipsam, unà cum vicinâ Corsicâ, adire, operae pretium mihi visum non est, inter tot piratarum pericula. Lucem itaque aliquam ad investigandos opidorum antiquorum situs incolarum alicui, qui id praestare aliquando possit, nos praetulisse sufficiet. Veteres igitur quae tradiderint, in medium adferemus. Strabo, lib. V: Πόλεις δʼ εἰσὶ μὲν πλείους, ἀξιόλογοι δὲ Κάραλις καὶ Σουλχοῖ. Id est: Vrbeis habet plureis; quarum praecipuae sunt Caralis &Sulchi. Mela, lib II. cap. VII: Vrbium antiquissima, Caralis &Sulchi. Plinius lib. 111 cap. GORDITANVM promontorium.