Latin
488.1 to 488.11
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 488.1-11
Unproofread scanNot analysed yet
HERCVLIS insule. TILIVM opidum. NYMPHAEVS portus. HERMAEVM sive MERCV. RII promon torium. DIABATE insula. TERMVS amnis. CORAX opidum. CORACODE portus. NEAPOLIS opidum. THYRSV. amnis. cap. VII: Opidorum XIIII: Sulcitani, Valentini, Neapolitani, Bosenses: Caralitani, civium Romanorum; &Norenses. colonia autem una, quae vocatur Ad Turrim Libysonis. In Tabulâ itineraria sunt, Caralis, Turres, Nora, Sulci, Neapolis, &Vibia: sed alienissimis sitibus. Ex Ptolemaeo igitur &Antonini itinerario cùm haec tùm alia investigabimus. Apud Ptolemaeum ita est: Δυτικὴ πλευρά· Γορδιτανὲν ἄκρον, Τίλλιον πόλις, Νυμφαῖον λιμὴν, Ἐρμαῖον ἄκρον, Τερμοῦ ποταμοῦ ἐκβολαὶ, Κορακώδης λιμὴν, Τάρρας πόλις, Θύρσου ποταμοῦ ἐκβολαὶ, Οὕσελλις πόλις κολῶνια, Ἰεροῦ ποταμοῦ ἐκβολαὶ, Ὀσαια πόλις, Σαρδοπάτορος ἰερὸν, Νεάπολις, Παχεῖα ἄκρᾳ. Μεσημβρινῆς πλευρᾶς περιγραφὴ· Σύλκοι πόλις καὶ λιμήν. Hoc est: Occidentale latus: Gorditanum promontorium, Tillium opidum, Nymphaeum portus, Hermaeum promontorium, Termi fluvii ostium, Coracodes portus, Tarras opidum, Thysi amnis ostium, Vsellis urbs colonia, Sacri fluminis ostium, Osaea opidum, Sardopatoris fanum, Neapolis, Pacheum promontorium. Meridionalis lateris descriptio: Sulci urbs &vortus. Ex his τὸ Γορδιτανὸν ἄκρον GORDITANVM promontorium, eo situ contra HERCVLIS insuiam, quae vulgò nunc dicitur Asinara, à Ptolemaeo ponitur, uti nullum aliud esse possit, quàm quod vulgò nunc vocatur Capo di Monte Falcone, &Capo di Argentera. Memoratur Plinio quoque, lib. I1I cap. VII. Habet, inquit, &i Gorditano promontorio duas insulas, quae vocantur Herculis. Ex his maior adpellatur, ut dixi, Asinara, sive Zavara; minor verò, Isola Piana. Maior etiam Tabulae itinerariae memoratur. Hinc Tίλλιον, TILLIVM opidum sive, ut alia habent exemplaria, Tίλιον, TILIVM, ex Ptolemaei positione habendum est id opidum, quòd vulgò nunc vocatur Argentera. Hinc το Νυμφαῖον λιμὴν, NYMPHAEVM portus is locus est, qui apuid opidum Monte Giraro vulgò vocatur Porticiuolo. nam τὸ Ἐρμαῖον ἄκρον, HERMAEVM sive MERCVRII promontorium nullum aliud esse potest, quàm quod vulgò nunc dicitur Capo della Caccia. &inter utrumque posita est exigua illa insula, quae Ptolemaeo vocatur Διαβατὴ, DIABAZE, vulgò nunc Faluga adpellata Τεομὸς ποταμὸς, TERMVs amnis hodiè nonnullis existimatur is, qui, maximus post Thyrsum, inter Gorditanum promontorium &Corsicam haud procul ab Aragonensi opido in mare effunditur. at haec opinio planè aliena est ab mente Pto0 lemaei. Κορακώδης huius λιμὴν, hoc est, CORACODES portus, nullus alius esse potest, quàm quod opidum nunc vulgò adpellatur Algeri, ad sinum satis amplum &multarum navium capacem: nam ultra hunc nullus sequitur portus, nisi qui ad Bosam opidum est in medio insulae latere.