Latin
CAPVT. I. De Sardiniâ
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 5-2
Unproofread scanNot analysed yet
Verba eius Ἀργοναυτικῶν lib. 1. leguntur ista:
Aequore Trinacrio refugique à parte Pelori
Stat rupes horrenda fretis. quot in aethera surgit
Molibus, infernas totidem demissa sub undas.
Has nimbi ventique domos &naufraga servat
Tempestas. Hinc in terras latumque profundum
Est iter. hinc olim soliti miscere polumque
Infelixque fretum, (neque enim tunc Aeolus illis
Rector erat.) Libyâ quum rumperet advena Calpen
Oceanus: quum flens Siculos Oenotria fineis
Perderet; &mediis intrarent montibus undae:
Intonuit donec pavidis ex aethere ventis
Omnipotens; regemque dedit, quem jussa vereri
Saeva cohors in monte.
Satis ineptè, absurdè, atque ridiculè utrumque adfirmatur. quid enim, ante