Latin
CAPVT. I. De Sardiniâ
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 5-3
Unproofread scanNot analysed yet
eam sive perfossionem seu diruptionem, toto eo spatio, quo nunc vastum illud est atque immensum mare internum, Asiam inter Africamque &Europam diffusum, fuisse credideris? Scilicet unam perpetuam immani altitudine vallem? Apage sis cum nugis istis immanibus. Quidpe, si fretum Gaditanum anteà montibus septum clusumque fuit; quo, quaeso, tot ingentes Europae pariter &Asiae Africaeque amnes ostio in mare sese effuderunt Oceanum? Sed occurrit heic antiquus auctor Strato; de quo ita Strabo lib. 1: Στράτων φησὶν οἷεσθαι, τὸν Εὕζεινον μὴ ἔχειν πρότερον τὸ κατὰ Βυζάντιον στόμα· τοπ δὲ ποταμοὺς βιάσασθαι καὶ ἀνοῖξαι, τὖνʼ εἰς ἀὐτὸν ἐμβάλλοντας· εἶτʼ ἐκπεσεῖν τὸ ὕδωρ εἰς τὴν Προποντίδα καὶ τὸν Ἐλλήσποντον. τὸ δʼ ἀὐτὸ συμβῆναι καὶ περὶ τὴν καθʼ ἡμᾶς θάλατταν. καὶ γὰρ ἐνταῦθα τὸν κατὰ στήλας ἐκραγήναι πὸρον, πληρωθείσης ὑπὸ τῶν ποταμῶν τῆς θαλάττης. Id est: Strato ait, se existimare, mare Euxinum non habiisse anteà exitum, qui est ad Byzantium: sed flumina, quae in id effunduntur, vi eum aperuisse, atque ita aquas in Propontidem &Hellespontum irrupisse. Idem verò &nostro mari accidisse: nam in eo quoque apud Columnas fretum verrupisse: mari ab fluminibus repleto. Eamdem sententiam &ipse confirmat Strabo paullo pòst, hisce verbis: οoκ ἀπίθανον, οὐδʼ εἰ τὴν ὀλὴν θάλατταν τὴν ἡμετέραν λίμνὴν πρότιροι εἶναι συνέβαινε, πληρουμὲνὴν ὑπὸ τῶν ποταμῶν, ἐπιπολάσαζαν ἐκπεσεῖν ἔξω, διὰ τῶν καταὰ τὰς στήλας στενῶν, ὡς ἐκ καταρρακτῶν· ἐπαυξομένην δʼ ἀεὶ καὶ μᾶλλον τὴν θάλατταν σύρρουν γρέσθα ὑπ ἀυτῆς τῷ χρόνῳ, καὶ συνδραμεῖν εἰς μίαν ἐπιφάνειαν, ἐκθαλαττωθὴναι δὲ δια τὴν ἐπικράτταν. Hoc est: Neque enim absurdum est, si vel totum mare nostrum olim lacus fuit; qui à fluminibus impletus, turgente superficie per angustias apud Columnas eruperit, veluti per cataractas: ac magis magisque auctus, cum mari successu temporis confluxerit, in unamque concurrerit superficiem; ac, naturâ maris praevalente, ipse quoque eamdem induerit. Vide quàm operosis opus habeat argumentis, qui incredibilia persvadere cupit. Ceu verò rerum natura non toto orbe terrarum certas jam inde ab ipso rerum primordio omnibus fluminibus dederit exitus; ac quasi studio consultâque operâ ingenteis passim inseruerit terris sinus, qui immanem illam vim aquarum, perpetuò defluentium, reciperent, magnoque mari commiscerent. Quin etiam, quod longè magis mirêre, in interioribus Asiae terris eiusmodi comparavit immensae magnitudinis lacum, qui receptos ingenteis amneis non terris circumjacentibus superfunderet; sed per subterraneos specus mirandis meatibus in mare Oceanum transmitteret Verùm enimverò pervulgata haec jam inde ab antiquissimis saeculis opinio; omneis insulas, continentibus objacenteis, avulsas quondam eis fuisse. Hinc etiam, praeter