Latin
SICILIA
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 6
Unproofread scanNot analysed yet
Verùm de re planè incertâ in neutram partem pluribus heic disputare libet, ex ingenio suo quisque demat vel addat fidem. Nobis tamen potior videtur sententia doctissimi viri Mariani Valguarnerae: 10 qui in libro, quem de primis Siciliae Italiaeque incolis nuperrimè conscripsit, Siciliam aliquando Italiae connexam fuisse, plurimis scitissimisque negat argumentis quorum praecipua, ex Italico sermone in Latinum conversa, huc adponere haud pigeat. Si utramque oram, inquit, Calabriae pariter &Siciliae, quà maximè inter se vicinae sunt istae terrae, benè consideres; facilè observabis, minimè eas potuisse inter se esse connexas. non enim tam angusto spatio extimus iste Siciliae excursus Italiae est oppositus, uti oculo colliger. liceat, facilè insulam, propter aliquam supradictarum causarum, à continenti potuisse divelli. sed per XX ampliùs millia passuum latus Sicilia opponit Italiae; juxta quod fretum Messanense fertur, antequàm ex Tyrrheno mari in Adriaticum sese exoneret. quod spatium, necesse est, uti omne fuerit diruptum, quò meatus freto aperiretur. Nec est, quòd extremo tantùm Pelori 20 promontorio conjunctam fuisse Italiam adseveres; rupturamque in eo solummodò factam: quia hoc totius huius tractus Italiae est proximum. quidpe, ut ait Ovidius Μεταμορφώσεων lib. XV, Zancle quoque juncta fuisse Dicitur Italiae; donec confinia pontus Abstulit, &mediâ tellurem reppulit undâ. At à Peloro adusque Messanam millia sunt XX. Imò Rhegium opidum, quod VI millia infra Messanam in latere Calabriae positum est, praecipuum illi volunt esse huius ruptionis locum; ab