Latin
SICILIA
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 6-2
Unproofread scanNot analysed yet
eoque argumento id dictum, quod ῥyyνυσθαι Graecè significat rumpere. Καὶ τὸν τόπον, inquit Diodorus, ἀπὸ τούτου φασὶ τήγιον ονομασθήναι· καὶ τὴν ὕστερον πολλοῖς ἔτεσι κτισθεῖσαν πόλιν τυχεῖν τῆς ὁμωνύμου προσηγερίας. id est: Atque locum inde nomen tulisse aiunt. ubi multis post annis 30 urbs condita idem cognomentum accepit. Totum igitur hoc terrae spatium diruptum fuerit, necesse est. id quod creditu perquàm difficile: quando tot per terrae orbem magnae juxta atque parvae conspiciuntur peninsulae; quarum isthmi licet sint angustissimi; tamen neque fluctibus adluentis utrimque maris, neque terrae aliquo motu, neque diluvii aquis, umquàm converti in insulas potuerunt. Quare, quaeso, duo illi isthmi, Peloponnesi &Thraciae Chersonesi, quum haud latiores sint XLstadiis, sive passuum millibus V, numquam potuêre scindi? cur Tauricae Chersonesi in Sarmatiâ isthmus, praedictis istis etiam angustior, etiamnunc durat? item &alii, qui passim in mari interno visuntur, hic duùm milliarium, ille unius, alius minoris etiam intervalli, cur numquàm per eiusmodi vim fuêre rupti? An una sola Sicilia, per XX millium isthmum Italiae connexa, fatum hoc pati debuit, ceu fragili constans vitro? Sed quis porrò cre40 dat, tam pulcrum, tam absolutum, tamque admirandum opus, cuiusmodi est portus Messanensis, quem Deus, omnium rerum summus artifex, in circino, ut inquit Esaias, videtur tornavisse, casu quodam superasse tam ingentem vim, qualis oportet fuerit in eiusmodi rupturâ? Tum abissus ille profunditatis, qui est in hoc freto, poteratne violentiâ alicuius diruptionis inter utramque terram infundi? Sanè, nihil aliud heic fuit, nisi manus Dei omnium rerum potentis; qui transitum ab initio rerum fluxui maris nostri atque refluxui struere voluit, ubi divina eius sapientia necessarium esse censuit. Haud equidem ego nescius sum eorum, quae à physicis de insularum generatione traduntur: nempe per vim terrae motuum cunctas vel à continenti esse avulsas, vel è profundo emensisse. verùm isti gentiles sunt scriptores; aut gentilium scriptorum commentatores; sui quisque auctoris mentem sequentes. At licet ad istum modum parva ali. 50 qua insula sit facta; tamen minimè sequitur, idem de reliquis insulis omnibus esse statuendum: quae non nisi à Deo, unà cum reliquis terris, à principio mundi fuêre conditae. E mari esse enatas, haud equidem negaverim: quando eodem modo universa quondam terra emersit. nam primo creationis die Spiritus Dei ferebatur super aquas; &tertio dixit Deus, congregentur aquae, quae sub coelo sunt, in locum unum; &adparebat arida: idest, terra. At, post conditum denique exornatumque mundum vi quadam terrae motuum coepisse insulas aliam subinde atque aliam è mari adparere, ut fungi campestres (quamvis hi sine aliquo terrae motu) è terrâ produci solent; id minimè concedo.