Latin
ETRVSCVM
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 63
Unproofread scanNot analysed yet
Laeva freti caedunt Hispanas aequore genteis;
Teque in vicinis haerentem, Gallia, terris;
Italiaeque urbes dextram insinuantis in undam,
Vsque ad canes, Scylla, tuos, avidamque Charybdim:
Ac ubi se primùm portâ mare fudit ab illâ,
Enatat Ionio, laxasque vagatur in undas:
Et priùs in laevâ se fundens circuit omnem
Italiam, atque Adriam comitatur nomine pontum,
Eridanique bibit fluctus. secat aequore laevum
Illyrium; Fpirumque lavat, claramque Corinthum;
Et Peloponnesi patulas circumvolat oras.
At Sallustio, si Isidoro credimus, dictum fuit FRETVM RHEGIVM. Verba
Isidori, Origin. lib. XIII, cap. XVIII, sunt haec: Fretum adpellatum est, quòd ibi semper