Latin
63.1 to 63.3
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 63.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
mare ferveat. nam fretum est angustum &quasi fervens mare, ab undarum fervore nominatum; ut Gaditanum, vel Siculum. nam freta dicta Varro ait, quasi fervida; id est, ferventia &motum fervoris habentia. Fretum Siciliae, quod Rhegium dicitur, Sallustius ex tali causâ vocari scribit, dicens; Italiae olim Siciliam conjunctam fuisse; &,dum esset una tellus, medium spatium aut per humilitatem abruptum est aquis, aut per angustiam scissum: &inde Pnyior nominatum, quia Graecè abruptum hoc nomine nuncupatur. Eadem haec verba de freto Siciliae, refert &Monachus Autissiodurensis in Chronico suo: sed ex Isidoro, non Sallustio, desumta; ut patet ex praecedentibus. At sanè summo jure ipsum fretum vocari poterat Rhegium; quia hoc spatio antè fuerat, ut tradiderunt veteres, isthmus, quem mare perrupisse dicitur. Porrò Thucydidi idem vocatur CHARYBDIS; ut mox infrâ videbimus. Describit autem Fretum Siculum Strabo ita lib. VI: Πελωριαὶ μὲν ἄκρα, ἡ πρὸς τὴν Καινὴν καὶ τὴν Στηλίδα, τὴν Γηγίνων, ποιοῦσα τὸν πορθμόν. id est; Pelorum promontorium, quod cum Caeny &Rheginorum Columnâ fretum efficit. Melalib. II, cap. VII: Sicilia, ut ferunt, aliquando continens &agro Brutio annexa; post freto maris Siculi abscissa est. Id angustum &anceps, alterno cursu modò in Thuscum modò in Ionium pelagus perfluit; atrox, saevum, &Scyllae Charybdisque saevis nominibus inclytum. Scylla saxum est; Charybdis mare 30 [adde, vorticosum:] utrumque noxium adpulsis. Plinius, lib. III, cap. VIII: Sicilia, quondam Brutio agro cohaerens, mox interfuso mari avulsa, XII M in longitudinem freto, in latitudinem autem M 19 passus juxta Columnam Rheginam. Et antea, cap. v: Columna Rhegina: Siculum fretum; ac duo adversa promontoria, ex Italià Caenys, ex Sicilià Pelorum, XII stadiorum intervallo: id est, M1Ɔ passuum. Polybius, lib. 1: Τὸ δὲ εἰς τὰς ἄρκτους κεκλιμενον ἀκρωτήριον ὀρίζει μὲν τὸὸ πρθμοὸ τὸ πρὸς δύσει μέρος, ἀπέχει δὲ τῆς Ἰταλίας ὡς δὲκα δύο σταδια, προραγορεύεται δὲ Πελαρίας.