Latin
ETRVSCVM
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 69
Unproofread scanNot analysed yet
Quae absorpsit maris aquam salsam.
At ego ad altam caprificum altè levatus,
Huic implicitus tenebar, veluti vespertilio: neque uspiam potui
Vel stabilire pedem firmiter, vel adscendere.
Radices quidpe longè erant; distantesque erant rami,
Longinqui, ingentesque: obumbrabantque Charybdin.
Indesinenter autem tenebam; donec evomeret rentrorsum
Malum atque carinam denuò. cupientique mihi evenit
Serò tandem: nempe quando ad coenam judex è foro surgit,
Iudicatis multis litibus litigantium virorum;
Tunc tandem haec ligna è Charybdi adparebant.
Ego verò sensim me pedibus manibusque desuper demittebam.
At in medio cecidi cum sonitu extra oblonga ligna.
Sedens autem super ea remigavi manibus meis.
Scyllam verò haud ampliùs permisit pater hominumque deumque
Conspicere. neque enim effugere potuissem saevam mortem.
Hinc autem novem diebus ferebar. ac decimâ demum nocte
Insulam in Ogygiam me adpulerunt dii: ubi Calypso
Habitat pulcricoma.