Latin
ETRVSCVM
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 69-2
Unproofread scanNot analysed yet
20 Ergo secundùm Homeri sententiam Charybdis sub ipso est Peloro promontorio. eaque eodem loco eodemque gurgitis ore navigia rursum egerit, quo absorbet. At hoc manifestò falsum esse, ipsa ratio quotidianaque eiusmodi in hiatibus ac vorticibus docet experientia. Homerum haud satis gnarum fuisse huius freti, vel inde patet, quod Pelorum promtorium ait esse scopulum: eumque ad teli jactum ab Scyllâ dissitum. item, quòd fluctus, à Charybdi in sublime egestos, verberare tradit circumjectos scopulos. Caprificus equidem heic frequens est: at paullo interiùs ab ipso Pelori extimo litore remota. Ego sanè, quum Charybdis noscendae gratiâ aliquot dies Messanae subsisterem; &ex hominibus eius loci, maximè verò nautis, non Siculis modò &Italis, sed &Belgis, Britannis, &Gallis, qui hoc fretum frequentes navigant, diligentiùs eam rem iciscitarer: nihil omnino certi ab ipsis perdiscere potui. adeò scilicet totum negotium omnibus obscurum &incognitum erat. Tandem tamen reperi, Charybdin, quae incolis patriis vocabulis dicitur Calofaro &La Rema, sub praedictâ ad Messanensem portum pharo esse mare rapidè fluens atque in vertices actum: quod non τρὶς ἐπ ἥματι, ut tradit Homerus, id est, singulis diebus ter, absorbet ingenti gurgite revomitque aquas; sed quoties vehementiori ventorum flatu fretum concitatur; maximè verò austro. unde etiam illud Silii, lib. XIIII: Ausoniae pars magna jacet Trinacria tellus, Vt semel, expugnante Noto &vastantibus undis, Accepit freta, coeruleo propulsa tridente. Et item istud luvenalis, in Satyrâ V: Virroni muraena datur, quae maxima venit Gurgite de Siculo. nam dum se continet Auster; Dum sedet, &siccat madidas in carcere pennas; Contemnunt mediam temeraria lina Charybdim.