Latin
SICILIA
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 7-2
Unproofread scanNot analysed yet
multis Trinacria, perhibetur: Trinacria; quòd tribus promontoriis triangula censeatur Isidorus, lib. XIIII, cap. VI: Sicilia à Sicano rege Sicania cognomitata est: deinde à Siculo. Itali fratre, Sicilia. primùm autem Trinacria dicta, propter tria ἄκρα, id est, promontoria Trinacria enim Graecum est, quod Latinè Triquetra dicitur; quasi in treis quadras divisa. Mela, lib. II, cap. VII: Ipsa ingens, &tribus promontoriis in diversa procurrens, Graecae litera imaginem, quae Delta dicitur, efficit. Apollonii Rhodii scholiastes, in lib. IIII: Ἡ δὲ Σιλία ἐκαλεῖτο Τρινακρία τὸ πρότερον, διὰ τὸ τρεῖς ἀκρας ἔχεν.