Latin
SICILIA
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 8
Unproofread scanNot analysed yet
Id est: Sicilia antè vocitata est Trinacria, quia tria habet promontoria. Strabo lib. VI: Ἔστι δʼ ἡ Σκελία τρίγωνος τῷ σχήματι καὶ διὰ τοῦτο Τρινακρία μὲν πρότερον, Τρινακὶς δʼ ὕστερον προσηγορεύθη, μετονομασθεῖσα εὐφωνότιρον. τὸ δὲ σχῆμα διορίζουσι τρεῖς ἄκραι. Id est: Sicilia figuram habet triangulam. eoque Trinacria primum, posteà verò, sono vocis concinniore, Trinacis nominata fuit. Figuram verò eius tres ἀκραι, id est, tria promontoria definiunt. Ita equidem in cunctis Strabonis exem 10 plaribus reperitur vox ista Τρινακìς perscripta. ceterùm apud Dionysium, in Orbis terrae descriptione, ita legitur: Τρινακίη δʼ ἐπὶ τῆσιν ὑπὲρ πέδον Λὐσονιήων Ἐ κτέταται, πλευρῆσιν ἐπὶ τρισῖν ἐστηκῆα. Hoc est: Trinacia post has super solum Ausonum Extenta est, latera super tria stans.