Latin
ETRVSCVM
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 70.8
Unproofread scanNot analysed yet
Inde Lilybaeum contendit, quod unum est è tribus Siciliae promontoriis, Asiam versùs porrectum atque respiciens: ubi jacuit, in suspiriis vitam trahens, &inediâ se macerans, cibique nihil admittens. At geminus heic est &satis turpis error. primò enim non animadversum, priora illa verba de freto Charybdi è Thucydidis, ut dixi, historiâ esse desumta: nec opus habere inclusis istis duabus vocibus [καὶ τὴν); quae imperitè à sciolo, quiscumque is fuerit, grammatico inserta sunt.