Latin
ETRVSCVM
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 71
Unproofread scanNot analysed yet
tum reliqua perperam de urbe Româ intellecta sunt; quum sensus totius loci hic sit: Transgressus in Siciliam per fretum Charybdim, quà Vlysses enavigasse perhibetur, neque urbem ullam videre sustinuit, neque hominum vocem audire: Lilybaeumque progressus, quod unum è tribus Siciliae promontoriis in Africam protenditur eamque respicit; in suspiriis jacuit; inediâ se macerans, nihilque cibi admittens. Sed ad fretum a diverticulo, quò digressi sumus, revertamur. Pausanias in Eliacis ita scriptum reliquit: Μεσσηνίους, τουʼ ἐπὶ τῷ πορθμῷ, κατὰ ἔθος δή τι ἀρχαῖον κατ ἔτος πέμποντας εἰς Γήγιον χορὸν πάίδων πέντε ἀριθμὸν καὶ τριάκοντα, καὶ διδάσκαλόν τε ὁμοῦ τῷ χορῷ, καὶ ἄνδρα ἀὐλητὴν, ἐς ἐορτὴν μνα τῶν Γηγίνων ἐπιχώριον, κατέλαβεν ἀυτοὺς ποτε συμφορὰ μήδενα ὀπίσω τῶν ἀποσταλέντων σφίσιν ἀποσωθὴναι, ἀλλὰ ἡ ναὺς, ἡ ἄγουσα τοὺς παῖδας, ἡφανίσθη ζὴν ἀὐτοῖς κατὰ τοῦ βυθοῦ. ἔστι δὰρ δὴ ἡ κατὰ τοῦτον θάλασσα τὸν πορθμὸν θαλάσσης χειμεριωτάτη πάσης. οἱ τε γὰρ ἄνεμοι ταράσσουζιν ἀὐτὴν, ἀμφοτέρωθεν τὸ κὅμα ἐπαγοντες, ἐκ τοῦ Ἀδρίου καὶ ἐξ ἑτέρου πελάγους, ὃ καλεῖται Τυρσήνόν. ἥν τε καὶ ἀνέμων ἀπῇ πνεύματα, ὁ δὲ καὶ τήνικαδτα ὁ πορθμὸς κίνηζιν βιαιοτατὴν αυτὸς ἐκξ αὐτ καὶ ἰσχυρὰς παρέχεται παλιρροίας· θηρία τὸ τοσαῦτα ἐς αντον τὰ ἀθροζομὲνά ἐστιν, ὡς καὶ τον ἀέρα τὸν ὑπὲρ τῆς θαλάσσης ταύτης ἀναπίπλασθαι τῶν θήρίων τῆς ὁσμῆς· ὡς σώτηρίας γε ἐκ τοῦ πορθμοῦ μηδὲ ἐλπιδος τὶ ὑπολείπεσθαι ναυαγίῳ. Εἱ δὲ ἐνταῦθα ζυνέπεσε καὶ Ὀδυσσεῖ διαφθαρὴναι τὴν ναὸν, ἄλλως μὲν οκ ἄν τς πείθοιτο ἐκνήξασθαι ζῶντα ἐς τὴν Ἰταλίαν ἀὐτὸν· τὸ δὲ ἐκ τῶν θεῶν εὐμενὲς ἐπὶ παντὶ ἐργάζεται ῥαστώνήν. Hoc est: Quum Messenii, qui ad fretum habitant, pro veteri consvetudine, quam singulis annis observant, Rhegium XXXV puerorum chorum mitterent, cumque his chori magistrum &tibicinem, ad agitandum solenne Rheginis festum; contigit, ut, nave cum vectoribus absorptâ, perierint omnes, nec quisquam ad suos ex eà calamitate salvus redierit. Est enim fretum hoc omnium aliorum pelagorum maximè procellosum. siquidem venti id concitant; utrimque fluctus, hinc ex Adriatico, illinc ex Tyrrheno mari, invehentes. quin &quum venti posuêre, ea est influentis ac refluentis pelagi ex sese concitatio, tamque gravis belluarum magnâ copiâ innatantium odor, ut naufragis nulla salutis reliqua fiat spes. Quòd si navem hoc in freto Vlysses fregisset; non ille quidem in Italiam incolumis enatasset. verùm deorum benignitas in omnibus allevationem adfert. En; quamvis Messanensium pueri Charybdim illam sub Messanâ transjecerint, Rhegium petentes; tamen heic nullam nominat Pausanias; sed naturam eius, unà cum Thucydide, universo tribuit freto. Sic &Didymus, praedicto loco, ad Odysseae lib. XII,