Latin
SICILIA
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 8-2
Unproofread scanNot analysed yet
Ad quae ita Eustathius: Τὴ παρ Ὀμήρῳ Θρινακίαν, Τρινακίαν οὗτός φησι, τοῦτιστι τὴν Σικιλίαν· ἥτις ἐκτέταται, φησὶν, ἐπὶ τρισςαῖς πλευραῖς ἐστηκῆα, οἷα δηλονότι τρίγῶνος οὖσα. καὶ ἔστιν 20 οἷον ἑτυμολογία τοῦτο τῆς τρινακίας, οἰονεὶ Τριακρίας, ὁ ἔστι, τρία ἐχούσης ἄκρᾳ· διὸ καὶ ὁ Λυκόφρων τρίδειρον νῆσον λέγει ἀὐτὴν, καὶ ὁ Πίνδαρος τριγλώχινα. *. *. ᾧ δὲ Γεώγραφος λέγει, ὅτι ἀπὸ Τρινακίας Θρινακία προσηγορεύθη, μετονομασθεῖσα εὐφωνότερον. Id est: Quam Homerus Thrinaciam, hic Trinaciam vocat; id est, Siciliam: quae extenditur, inquit, tria super latera fulta; quia triangula est. atque haec etymologia est Trinaciae, quasi Τριακριας, id est, tria promontoria habentis. unde etiam Lycophron triverticem eam vocat; &Pindarus tricuspidem. x . *. Geographus autem ait, à Trinacia dictam esse Thrinaciam, voce concinniore. Certè non concinnior erat vox Θρινακία, quàm Τρινακία: utique, quum literae O longè difficilior sit pronuntiatio, quàm literae T. Quapropter ex ipsius Strabonis, quem heic citat Eustathius, exemplaribus sic corrigo: Oτι ἀπὶ 30 Τρινακρίας Τρινακία προσηγορεθη: id est: Ab Trinacriâ dictam esse Trinaciam: εφωνότιρον scilicet, quia literae caninae molestus erat atque durus sonus. Ipsum autem Strabonem scripsisse, non Τρινακὶς, sed Τρινακία, cùm ex Dionysii voce τρινακίη patet, tùm ex praescripto Eustathii loco, ex Strabone desumto. Neque verò Straboni cura erat terminationem vocabuli in κὶς κίδος ostendere; sed solam literae p elisionem. Apud Lycophronem in Alexandrâ haec leguntur: ὡς δὲ ποδη γῶν πτόρθον Ἀγχίσου νόθον Ἀξει τρίδειρον νῆσον εἰς ληκτηρίαν, Id est: Qui germen Anchisae manu ducens spurium, In insulam deducet triverticem margineam. Ad quae ita Tzetzes: Νῆσον τρίδειρον τὴν Σικελίαν λέγει, ἦν καὶ Τρινακίαν καὶ Τρινακρίαν καλοῦσιν· τρια γὰρ ἀκρωτήρια ἔχε. Id est: Insulam triverticem vocat Siciliam, quam &Trinaciam &Trinacriam appellant. tria namque habet promontoria. In usu tamen fuisse etiam vocabulum TPINAKIC, TRINACIS, ut perscriptum est in Strabonis exemplaribus, equidem haud dubito; quando TPINAKPIZ, TRINACRIS, quoque vocatur Ovidio &Tzetzae. Ovidius Fastorum lib. 111: Tegra tribus scopulis vastum procurrit in aequor Trinacris; à positu nomen adepta loci. Tzetzes in Chiliadibus: Παίη δʼ ἐν Σκελῶν Τρινακρίδι χεῦμα λέλειπται Αἰνότατον. In Siculorum terrâ Trinacride fluxus est reliquus Gravissimus. At Homero, ut Eustathius praescripto loco monuit, dicitur per O literam, OPINARIA, THRINACIA. Verba Circes deae ad Vlyssem recitat poëta Odyss. lib. XII. ista: Θρινακίὴν Θρινακίὴν δʼ ἐς νῆσον ἀφίξεαι, ἔνθα δὲ πολλαὶ Βὀσκοντ Ἡελίοιο βοες καὶ ἴφια μῆλα. Hoc est: Thrinaciam autem ad insulam pervenies; ubi multa Pascuntur Solis boves, &pingves oves. Ad quae ita commentator poëtae Eustathius: ὄτι ἐν τῇ Θρινακίῃ νήσῳ (ἔστι δὲ ἡ Σικελία) βοσκοντο πολλαὶ Ἡελίοιο βοες καἴφια μῆλα. Id est. In Thrinaciâ insulâ, quae est Sicilia, pascuntur multae Solis boves &pingves oves. Hyginus, Fabulâ CXXV, de Vlysse: In insu10 lam Siciliam ad Solis pecus sacrum venerat. Intellexisse autem poëtam Siciliam, patet ex sequentibus eodem libro istis: