Latin
84.1 to 84.4
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 84.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Ita scilicet praescripti auctores super Messanae sive Zanclae conditoribus atque colonis inter se sententiis haud modicè discrepant. Thucydides ait, primos eam urbem tenuisse piratas Cumaeos ex Opicorum terrâ, id est, à Cumâ Italicâ. hos pulsos fuisse à Chalcidensibus &aliis Euboeae insulae populis; ducibus Crataemene &Priere. At è diverso Pausanias hos ait primos fuisse illos urbis habitatores piratas: &ab iis alios postmodùm nonnullos Graecorum adscitos colonos. Marcianus verò cum Strabone non ex Euboeâ, sed ab Naxo Siciliae profectos fuisse istos Chalcidenseis, tradunt. nam ipsi Naxii fuerunt Chalcidenses, ex Euboeâ profecti; ut infrà docebo. Rursum Thucydides ac Pausanias scribunt, Samios ab Anaxilao fuisse ejectos, auxiliantibus novis colonis Messeniis. at Herodotus, ab Anaxilao Samios invitatos fuisse ad occupandam urbem, adfirmat. Verùm tamen potuit idem rex &auctor priùs fuisse iis occupandae novae sedis, &item posteâ, exorto inter eos dissidio, bello eos infestasse. Primi autem urbis conditores cultoresque, sive Cumani ex Italiâ, seu Chalcidenses ex Euboeâ sive à Naxo, quum fuerint Graeci; haud injuriâ mireris, vocabulum novae urbi non ab his Graecum, sed ab Siculis 20 inditum fuisse Siculum. Vnde non tantùm suspicari, sed certo documento colligere licet, jam ante Graecorum in eum locum migrationem, urbem fuisse à Siculis &habitatam &conditam. Stephani epitomator, loco suprà scripto, ἀπὸ Σάγκλου τοῦ γηγνοός, id est, ab Zanclo terrigenâ, sive Terrae filio, id nominis eam accepisse. ex quo argumento origo eius longè antiquissima colligitur. A Zanclo verò rege indigenâ conditam fuisse &denominatam regnatamque, Diodorus quoque, auctor inter primos gravis &Siculus, tradidit lib. 1111; ita de Orione scribens: Λέγεται τοότον, σῶμάτος μεγέθει καὶ ρώμῃ πολὺ τῶν μνημονευομένων ἡρώων ὑπεράγοντα, φιλοκύνηγον γενέσθαι, καὶ κατάσκεύασαι μεγάλα ἔργα διὰ τὴν ἰσχὺν καὶ φίλοδοξίαν· κατὰ μὲν γὰρ τὴν Σικελίαν κατασκευάσαι Ζάγκλῳ, τῷ τότε βασίλευοντι τῆς, τότι μὲν ἀπʼ ἀὐτοὸ Ζάγκλης, νῦν δὲ Μεσσήνης ὀνομαζομένης, ἄλ 30 λα τὶ, καὶ τῶν λιμένα προσχώσαντα, τὴν ὀνομαζομένὴν Ἀκτὴν ποιῆσαι.