Latin
84.5 to 84.8
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 84.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Id est: Fertur hic proceritate corporis ac robore omneis, qui celebrantur, heroas excessisse; venationisque fuisse studiosus: &,quum viribus polleret, gloriaeque esset avidissimus; res magnas perpetrasse: quidpe in Sicilià Zanclo, qui rex fuit eius urbis, quae ab ipso tunc dicebatur Zancle, nunc verò Messene vocatur, cùm alia perfecisse, tùm portum, quem Acten, hoc est, litus, vocant, jactis molibus exstruxisse. Haec quamvis sint fabulosa, tamen summam urbis vetustatem innuunt. Litus autem heic intelligitur curvum, quod, vulgò Brachium S. Rainerii dictum, portum includit. Atque â curvitate huius portus nomen accepisse urbem, non à rege aliquo Zanclo; quum ζάγκλιον Siculis fuerit curvum, &ζάγκλον falx; quis dubitet? Primi igitur Zanclen urbem condidêre Siculi; sub ipsum haud dubiè ex Italiâ in 40 Siciliam adventum: ut in quem locum primò è navibus vel ratibus egressi fuerunt: quò tutum haberent receptum, si forte à Sicanis repellerentur. At divus Hieronymus, interpres Chronici Eusebiani, ad annum ante bellum Troianum IƆLXXVII hoc de suo inseruit: Hoc tempore in Siciliâ Messana, quae &Mamertina, conditur. Hoc si verum; certè jam non Siculi, sed Sicani primi fuerint Zancles conditores. quibus pulsis, tandem Siculi occupaverint. Verùm ex quàm bono idoneoque auctore habuerit hoc Hieronymus, equidem nescio; utique, quum nullus neque Graecus neque Latinus tale quid tradat scriptor: nisi illud Hesiodi apud Diodorum de Orione &Zanclo rege intellexerit. Atque hac jam ratione Messana omnium Sicularum urbium fuerit vetustissima. Postmodùm ex Italiâ Cumanorum nonnulli, piraticam exercentes, eam, pulsis Siculis, occuparunt; ut auctor est Thucydides, loco suprà scripto. Hos posteà Chalcidenses, ut idem testis est, duce Periere Chalcidensi &Crataemene Cumaeo, ex Euboeâ insulâ profecti ejecerunt. At, quia ipsa urbs Cumae in Italiâ à Chalcidensibus &Cumaeis, ut auctor est Strabo lib. V, ex Euboeâ profectis, condita fuit; haud veri fit simile, posteriores Chalcidenseis voluisse consangvineos suos sede suâ pellere: nec probabile est, Cumaeos Italicos, quorum civitas κατʼ ἐκείνους τοὺς χρόνους, ut inquit Dionysius lib.