Latin
NEPTVNI
Philipp Clüver, Sicilia antiqua 85
Unproofread scanNot analysed yet
VII, περιβόητος ἦν ἀὐὰ τὴν ὅλὴν Ἰταλίαν, πλούτου τὸ καὶ δυνάμεως ἐνεκα, καὶ τῶν ἄλλων ἀγαθῶν, id est, per omnem Italiam divitiarum, potentiae, caeterorumque opum nomine erat celebris, passuros fuisse, civeis suos ab advenis pelli. Verisimilior itaque fuerit Marciani ac Strabonis sententia, qui à Naxo, Siciliae urbe, profectos Chalcidenseis Zanclen colonis novis frequentasse, tradunt: nempe, Siculis inde pulsis. His Chalcidensibus haud dubiè postmodùm ἔδοξιν καὶ ἄλλους ἐπαγαγέσθαι τῶν Ἑλλήνων οἰκήτοeαs, id est, visum est, alios insuper è Graecis adsciscere colonos: nimirum, quum ipsi tenendo contra pulsos Siculos loco impares forent. Venerunt igitur ἀπὸ Χαλκίδος, ut inquit Thucydides, καὶ τῆς ἄλλης Εὐβοίας πλῆθος, id est, ab Chalcide &aliis Euboeae insulae locis multitudo, ducibus Periere Chalcidensi &Crataemene Cumaeo; ut idem tradit Thucydides. nam Samium fuisse Crataemenem, ut vult Pausanias, minimè probabile est; quando ipsi posteà Samii eâ urbe Chalcidenseis ejecerunt, instinctu Anaxilai, Rheginorum tyranni, circa Olympiadem LXXI; id est, circa annum ante natum Christum CCCCXCIV. quidpe circa hoc tempus Darius, Persarum rex, Miletum expugnavit. Mox, dissidio fortè, ut dixi, inter Anaxilaum ac Samios orto, quum Messenii, à Lacedaemoniis bello victi, relictâ patriâ novas sedeis quaererent, ab Anaxilao invitati, conjunctis copiis Zanclen occuparunt; urbisque nomen antiquum in Messenes, patriae suae, vocabulum mutarunt; sub Anaxilai imperium redacti: non quidem Olympiade XXVIIII; ut tradit Pausanias: sed circa Olympiadem LXXIII. sic enim Diodorus lib. XI: Ἐπ’ ἄρχοντος Ἀθήνησι Φαίδωνος Ὀλυμπιαὶ μὲν ἥχθη ἔκτη πρὸς ταῖς ἐβδομήκοντα, ἐτιλεύτισι δὲ Ἀναξίλας, ὁ Φηγίου καὶ Σάγκλης τύραννος, δυνάστεύζας ἔτη δεκαοκτῷ. τὴν δὲ τυραννίδα διεδέξατο Μίκυθος, πιστευθεὶς ὥς τε ἀποδοῦναι τοῖς τέκνοις τοῦ τιλευτήσαντος, οὖσι νέοις τὴν ἡλικίαν. Id est: Athenis summum magistratum gerente Phoedone Olympias acta est LXXVI: qua decessit è vitâ Anaxilaus, Rhegii &Zancles tyrannus, quum dominatum XVIII annos obtinuisset. Tyrannidem hinc adiit Micythus, gubernator fiduciarius; hac condicione creatus, uti defuncti liberis, nondum aetate confirmatis, dominium paternum restitueret. Dominatum scilicet Rhegii XVIII annos obtinuit: Zancles sive Messanae imperium pòst adeptus est. Mendum potiùs esse exscriptorum Pausaniae in τῆς ὀγδόης καὶ εἰκοστῆς, &τῆς ἐννάτης καὶ εἰκοστῆς, quàm ipsius auctoris errorem; quis non crediderit? Ac fortè ipse scripsit, ἐξηκοστῆς, id est, sexagesimae. quod additis praecedentibus numeris propiùs ad genuinum dictarum rerum tempus accedit. At Marciani Heracleensis maximus heic deprehenditur error; qui Messenen à Samiis hoc nominis unà cum novis colonis accepisse innuit, his Μετα ταῦτα δὲ ἀπὸ Νάζου Λεοντῖνοί τι καὶ versibus: Ἡ τὴν δέσιν τʼ ἔχουσα τηγίου πέραν, Ἐπὶ τοῦ δὲ πορθμοο κειμένη τοῦ Σκελικοδ, άγκλη, Κατάνη, Καλλίπόλις, ἔσχον ἀποικίας.