Latin
iii
Philipp Clüver, Sicilia antiqua iii
Unproofread scanNot analysed yet
EPISTOLA rò universus terrarum Orbis illustraretur: stipendiumque in praesens modicum addixerunt; non sine spe maiorum propediem praemiorum. Itaque familiâ ex Angliâ, ubi uxorem duxeram, Lugdunum translatâ, quamprimùm ad Italiae Siciliaeque scriptionem me accinxi. quam felici conatu intra XVI mensium spacium absolvi. Quum verò nihil edere vellem, antequàm ipsas terras inspexissem, dubiaque loca oculis perlustrassem: id quoque iter publico juverunt viatico. Peregrinatio quidem ea mihi fuit tantùm annua: sed perquàm molesta, &,suprà quàm credi possit aerumnosa: quum saepè corpus fami ac siti pernoctationibusque subdialibus, animus perpetuis terroribus, caput verò etiam vitae periculo subjectum esset, quae tamen omnia Dei immortalis omnipotenti virtute &largâ benignitate superavi. Post reditum intra paucos menseis utrumque opus publicam visurum erat lucem; ni solita atque ingenita mihi interpellata fuisset diligentia: quidpe eas incidere videbam rerum mutationes, uti meritò etiam de meorum studiorum salute nonnihil addubitarem. &mox Itali ingenti stipendio (ut sunt ingeniorum eminentiorumque scientiarum summi aestimatores) ad publicam geographiae historiarumque antiquarum ex suggestu professionem invitabant. Rhaeti etiam in transitu coram, &posteà per crebras literas seriò ac sedulò hortati sunt, uti in novam, quàm in laetissimâ illâ moliebantur Valle Tellinâ, Academiam exornandam meum quoque nomen traderem.