Latin
iv
Philipp Clüver, Sicilia antiqua iv
Unproofread scanNot analysed yet
Heic sanè (fatebor enim) dubia mihi mens agier; &,in quam partem inclinaret, nescire. Respicienda erat familia: liberi alendi &educandi liberaliter: ne in peiorem eos condicionem dilabi paterer, quàm vel genus decebat, vel parentes me reliquerant. Interim amici, doctissimi atque gravissimi peritique ac prudentes rerum humanarum viri, quotidiè anxiis consiliis &omnibus viribus dehortabantur, idemtidem ingerendo; Rem me ingenio ac mente meâ maximè indignam meditari, si maioris stipendii lautiorisque victus gratiâ, institutum universi Orbis &Aevi antiqui describendi studium cum publico in scholâ aliquâ docendi munere commutare cogitarem, ecquid plus honoris in praesens, ac plus gloriae apud posteritatem me consequuturum sperarem, si in Italiâ, vel alibi, x aut xx adolescentulos geographiam &historiam publicè docerem; quàm, si in Hollandiâ omnium terrarum antiquitatem aeternis monumentis consignatam, universo Orbi futuroque Aevo transmitterem. Haec quidem atque talia eò animum impellere videbantur, quò jam ab initio ingenii vis eum traxerat: nec tamen