Latin
75
Philipp Jacob Sachs von Lewenheimb, Oceanus macro-microcosmicus 75
Unproofread scanNot analysed yet
Reliqua Aqua in vapores conversa, (quia non omnis intra cavernas includitur) ascendit sursum, &ex ea oriuntur nubes, nebulae, pariter ac in Sanguinis Circulatione pars Sanguinis à calore re soluta cavernis Venarum extrusa in Madorem &Sudorem vertitur. Ergo ut calor terrae internus resolvit aquas &sursum pellit, sic in Sanguinis Circulatione continua ventilatione &motu caloris &spirituum, quod tenue est &aquosum, per poros expellitur remanente crassiore pro nutritione WALAEUS Instit, Med. c. XII. p. 25. Et ut sanguineae pluviae attractis atomis ex terra bolari aut alijs de causis, cujus exemplum meminit THUANUS L. XXVII. Hist. sulphumtae in Hyperboreis, de quibus ex Olad M. RACCIUS L. I. c. XI. f. 29. ob multitudinem Sulphuris minerarum &crassissimae ex eis fuliginis copiam, sic pluria Cinerum apud Nizephor. L. XV. Hist. c. 20. sic &interdum naturaliter, licet rarius, Sudorem sanguineum apparuisse exemplis &rationibus probas Exc. BARTHOLINE in de cruce Christ. Hypomn. IV. p. 161. s. BARICELS. de Hydronos. Nat. pag. 151. &in Thes. Secretor. §. 309. Mirandum Sudorem mellis (translato simul melle quod aeger assumserat ob laxiorem fervidi corporis habitum in superficiem) recenset RHODIUS Cent. III. obs. 68. Sudorem vini rubri Exc. BARTHOLINE memoras Cent. IV. hist. 61. &de eo aliquid in Ampelogr. p. 395. Sudorem epota cerevisiae SALMUTH Cent. II. obs. 28. aliis de causis sudorem nigerrimum ZACUT. L. III. Pr. obs. 73. croceum HILDAN. C. VI. obs. 77. viridem BORELL. Cent. II. obs. 56. notarunt factum. §. LXXVI.