Latin
77
Philipp Jacob Sachs von Lewenheimb, Oceanus macro-microcosmicus 77
Unproofread scanNot analysed yet
Accedit quod ad evitandum vacuum ad continuationem fluxus una pars alteram trahat. Cur Aqua in excelsioribus cacuminibus proveniat PANAROLUS Arcan. fascic. II. p. 221. aliam ponit causam, nempe id fieri ob duplicem Terrae calorem, internum unum, non centralem, sed in terrae visceribus sive in excentro positum, alium raternum: internum coquere, digerere, perficere omnia &esse Archeum; externum adjuvare internum, &nil aliud esse quam calorem provenientem ex tepore aethereo, radiis Solaribus &sphaera Ignis: his caloribus mediantibus Aquam semper fluere &circuire, indeque Neotericos inde suam de Circulatione Sanguinis opinionem statuere: Itaque ne Terrae utpote spongiosae calor internus aquae copia obruatur, aquam pellit ad superficiem terrae ipsam attenuando, subtiliando &in vapores resolvendo, hi vapores vi ignis interni ascendentes ad montium cacumina parietibus ibi adhaerentes in aquam vertuntur, &destillant eo modo, ut fit in alembico, hinc aqua ex pluribus locis destillata collecta descendit in locum unum, &sic fiunt fontes perennes, quia perpetuo aqua ascendit mediante Igne.