Latin
94
Philipp Jacob Sachs von Lewenheimb, Oceanus macro-microcosmicus 94
Unproofread scanNot analysed yet
Aestum Maris, definiunt Authores, quod sit Affectio qua ejus partes, quaedam per certos periodos littora nunc alluunt, nunc deserunt, proveniens ab interno motus concreati principio, luminum duorum majorum, praesertim verò Lunae dispositu magis minusvè intumescens ad Maris ipsius &hominum utilitatem. Pariter Circulatio Sangvinis est motus violentus ab innata Cordis contractione illum in Arterias impellens proveniens, ut inde singulis corporis particulis alimentum &Spiritus dispensentur, &qui per absentiam à corde refrigeratus fuerit, rursus liquetur. Aquarum iste Circulationis Motus est; (Panarol. Fascic. Arcan. II. p. 222. )Aqua à montibus fluit ad Mare, à Mari ad viscem terrae, à visceribus Terra mediante Igne interno resolvitur, &ascendit ad Montes, fontes procreando &vapores ascendentes aut à terra, aut à mari in nubes vertuntur &in pluviam, quae nil aliud est quam aqua subtiliata, aërea &rarefacta, redeunt. LUCRET. pulchra poetica licet vena philosophatur L. VI. v. 609. de hoc motu, nam inquit: Nunc ratio reddenda augmen cur nesciat Aequor?