Latin
95
Philipp Jacob Sachs von Lewenheimb, Oceanus macro-microcosmicus 95
Unproofread scanNot analysed yet
Principio mare mirantur non reddere majus Naturam, quo sit tantus decursus Aquarum, Omnia quo veniunt ex omni flumina parte, Adde vagos imbres, tempestatesque volantes, Omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque Adde suos fontes, tamen ad maris omnia summam Guttai vix instar erunt unius ad Augmen. Reddit itaque v. 633. &seq. praeter alias rationes &seque qua exprimit Motum Aquarum: quoniam raro cum corpore Tellus Est, &conjunctas oras maris undique cingit, quai, Debet, ut in mare de terris venit humor a In terras itidem manare ex aequore salso: Percolatur enim virus, retroque remanat Materies humoris &ad caput amnibus omnis (dulci Confluit, inde super terras redit agmine Quâ via secta semel liquido pede detulit undas. S. XCIV. dibzy G Google