Latin
Prologus
Phoebaudus Aginnensis, De Fide Orthodoxa 1.1
Unproofread scanNot analysed yet
Confessio fidei. Credimus in Deum, Patrem omnipotentem, omnium visibilium et invisibilium factorem, et unum Dominum nostrum Jesum Christum, Filium Dei, natum de Patre unicum, hoc est, de substantia Patris: Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero; natum, non factum: unius substantiae cum Patre, quod Graeci dicunt ομοούσων; per quem omnia facta sunt, sive quae in coelo, sive quae in terra. Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit, et incarnatus est, et homo factus est, passus est, resurrexit tertia die, ascendit ad coelos, inde venturus est judicare vivos et mortuos. Et Spiritum sanctum. Eos autem qui dicunt: Erat quando non erat, et priusquam nasceretur, non erat, et mutabilem vel convertibilem esse Filium Dei; bos anathematizat catholica et apostolica Ecclesia, amen.