Latin
Prologus
Phoebaudus Aginnensis, De Fide Orthodoxa 1.2
Unproofread scanNot analysed yet
Prooemium. Amore catholicae Fidei ductus, jam pridem adversus Arianos libellum edideram, quem cum amico legendum dedissem, quia placuit, credidit transseribendum. A quo hoc ego magnopere postulavi, ut interim dissimulato auctore, doctis viris et prudentibus legeret; ut si quem novisset, quod illic plus aut minus positum videretur, posset plurimorum consilio emendari. Nemo est enim qui sibi tam arroganter summam doctrinae coelestis assumat, ut putet se omnia mysteria liquido comprehensa retinere. cum Paulus apostolus dicat: Qui ergo putat se aliquid scire, nec dum scil quemadmodum oporteat scire (I Cor. viii, 2); et: Modo per speculum in aenigmate videmus; tunc facie ad faciem (I Cor. xiii, 12). Sin vero cunctis omnia quae illic scripta crant, juxta fidem veram constare viderentur, tum et ipse petentibus non negaret. Quod eum ita fecisse manifestum est. Et quia res digna tam catholicae confessioni, quam haereticae responsioni, universorum judicio aestimata est, multi eum vel legere vel describere voluerunt.