Latin
Prologus
Phoebaudus Aginnensis, De Fide Orthodoxa 1.7
Unproofread scanNot analysed yet
Quis autem catholicorum ignorat Patrem vere esse Patrem, Filium vere Filium, et Spiritum sanetum vere esse Spiritum sanctum? sicut ipse Dominus ad apostolos suos dicit: Euntes baptizate omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. xxviii, 19). Haec est perfecta Trinitas in unitate consistens, quam scilicet unius substantiae profitemur. Non enim nos secundum corporum conditionem divisionem in Deo facimus: sed secundum divinae naturae potentiam, quae in materia non est, et nominum personas vere constare credimus, et unitatem divinitatis esse testamur.