Latin
Prologus
Phoebaudus Aginnensis, De Fide Orthodoxa 1.8
Unproofread scanNot analysed yet
Nec extensionem panis alicujus ex Patre (ut quidem putaverunt) Dei Filium dicimus, nec verbum sine re, ut velut sonum vocis accipimus: sed tria nomina, et tres personas unius esse essentiae, unius majestatis atque potentiae credimus. Et ideo unum Deum confitemur, quia unitas majestatis plurium vocabulo deos prohibet appellari.