Latin
Prologus
Phoebaudus Aginnensis, De Fide Orthodoxa 1.9
Unproofread scanNot analysed yet
Denique Patrem et Filium catholice nominamus; duos autem deos dicere nec possumus, nec debemus; non quod Filius Dei Deus non sit, immo verus Deus de Deo vero: sed quia non aliunde, quam de ipso uno Patre Dei Filium novimus, perinde unum Deum dicimus. Hoc enim prophetae, hoc apostoli tradiderunt, hoc ipse Dominus docuit, cum dicit: Ego et Pater unum sumus (Joan. x, 30). Unum ad unitatem divinitatis, ut dixi, refert: sumus autem personis assignat. Sed et apostolus ait: Unus est, inquit, Deus Pater, ex quo omnia; et nos in ipso: et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia; et nos per ipsum. Sed non in omnibus est scientia (I Cor. viii, 6).