Latin
Chapter 2
Phoebaudus Aginnensis, De Fide Orthodoxa 3.10
Unproofread scanNot analysed yet
Haec est, inquam, illa Sapientia Del, quae dicit: Ego ex ore Altissimi prodivi (Eccli. xxiv, 25), universalitatis conditrix et effectrix, id est, Filius Dei per quem omnia, et in quo omnia; quia ut Apostolus dixit: In ipso constituta sunt universa in coelis et in terra, visibilia et invisibilia, sive Throni, sive Dominationes, sive Virtutes, sive Principatus, sive Potestates: omnia per ipsum, et in ipso condita sunt: et ipse est ante omnia, et omnia in ipso constant… (Coloss, i, 26). Hinc et Salomon: Cum sit, inquit, una, omnia potest; et permanens in se, omnia innovat, et per nationes in animas sanctas se transfert (Sap. vii, 27). Quod confirmans Apostolus ait (Ephes. iii, 16) in interiore homine habitare Christum; ut per quem a principio omnia facta sunt, per ipsum et in fine cuncta salventur.