Latin
Chapter 3
Phoebaudus Aginnensis, De Fide Orthodoxa 4.1
Unproofread scanNot analysed yet
Solvuntur argumenta quibus Ariani haeresim suam astruunt, dicentes potissimum propterea οροονσιον admitti non oportere, quod in Scripturis divinis non contineatur. Sed dicis mihi δμοούσ«ον, id est, unius substantiae nomen ob hoc potius quam creatorem adorant, servantes eadem utique quae Apostolus dixit: Ut in nomine Jesu omnes genu flectant, coelestium, terrestrium et infernorum; et omnis lingua confiteatur (Philipp. ii, 10). Et Moyses: Adorent, inquit, eum omnes angeli Dei (Deut. xxxii, 43, sec. LXX). Et David: Omnes reges adorabunt eum (Psal. lxxi, 1). Quod quidem in Scripturis non diceretur, sed quia ipse est Sermo Filius omnium opifex.