Latin
Chapter 2
Phoebaudus Aginnensis, De Fide Orthodoxa 3.5
Unproofread scanNot analysed yet
Unde et Filius, sicut ipse Dominus ait: Ego et Pater unum sumus (Joan. x, 30). Quod ideo dixit, ut duarum personarum vocabula in unius deitatis majestate monstraret, sicut et propheta ex voce Dei: Eructavit, inquit, cor meum Verbum bonum: dico ego opera mea regi (Psal. xliv, 2). Vides ergo hoc Verbum bonum Filium Dei esse, quem non aliunde quam de paterno pectore, et, ut ita dixerim, de utero cordis Dei credimus natum. Et proinde eum reg…m appellat, quia ipse est rex regum: Deum Dominum, cui omnia divina opera succumbunt, qui dixit: Omnia quae Pater habet, mea sunt (Joan. xvi, 15).