Latin
Chapter 2
Phoebaudus Aginnensis, De Fide Orthodoxa 3.6
Unproofread scanNot analysed yet
De hoc et Evangelista: In principio, inquit, erat Verbum, et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est …i…il (Joan. i, 1-3). Igitur quod in principio erat, semper fuisse credendum est: sed nec aliunde esse, quam ex eo qui principium non habet, id est. de corde Patris; quia eructavit, Inquit, cut meum Verbum bonum (Psal. xliv, 2) Non enim dixit: In principio factum est Verbum; sed in principio, inquit, erat Verbum. Quodcumque principium Verbi assignare volueris, praejudicatum habebis quia in principio, inquit, erat.