Latin
Chapter 3
Phoebaudus Aginnensis, De Fide Orthodoxa 4.4
Unproofread scanNot analysed yet
Vel si Arianus non es, et verum Filium de vero Patre natum, non factum agnoscis; cor non eum cum Patre unam substantiam dicis. Frustra times, homo, profiteri quod credis; et frustra credis si ita non credis, et merito haereticus denotaris. Et quamquam immutaveris dic…um, quo putaris prohibuisse Dei Filium nuncupari facturam; sed cum subjungit: Sicuti aliquid horum quod factum est; ex aperto ostendis non ob hoc facturam dici noluisse, quasi non debeat factus intelligi; sed non ita factum vis, sicut aliquid horum quod factum est, sed tamen factum. Aliter enim dicis factum, utpote perfectam creaturam, per quem facta sunt omnia; dummodo et ipsum factum intelligas, licet non ita ut caetera.