Latin
Chapter 3
Phoebaudus Aginnensis, De Fide Orthodoxa 4.5
Unproofread scanNot analysed yet
Sed ut ad id revertar, quod dicis in Scripturis divinis ομόούσιον, id est, unius substantiae vocabulum non inveniri; finge hoc interim sic sit, eo quod ubicumque substantia legitur, res Dei, non Deus accipiatur; quamquam et aliud quod scriptum non est, pariter profitearis, id est, Deum ex Deo, lumen ex lumine: quid ad haec dicis? Aut totum mecum tene, aut totum omitte. Si enim unius substantiae vocabulum inde times dicere, quia scriptum non est; timere identidem debes Deum ex Deo, et lumen ex lumine profiteri.