Latin
Chapter 5
Phoebaudus Aginnensis, De Fide Orthodoxa 6.5
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quanta ad haec responderi possunt quae lites generant, quod Apostolus prohibet (II Tim. ii, 24), longum est dicere: quippe cum constet lumen illud quod Deus est, aestimari, comprehendi et definiri non posse: nec vere aliquid ex his quae in hoc mundo sunt, majestati divinae comparari; quia nihil de omnibus istis quae videntur aut dicuntur, secundum id quod Deus est, condigna similitudine aestimari potest, quippe cum ipsis intellectibus et sensibus major sit.