Latin
Chapter 5
Phoebaudus Aginnensis, De Fide Orthodoxa 6.6
Unproofread scanNot analysed yet
Ideo praemonuit ut divinitatem substantiae crederes, et verum Filium de vero Patre cognosceres: de qualitate autem rei requirere non deberes; quia quale aut quantum sit, scire non possis. Hoc enim prophetae, hoc apostoli praedicarunt.