Latin
Chapter 6
Phoebaudus Aginnensis, De Fide Orthodoxa 7.2
Unproofread scanNot analysed yet
Denique pro captu, pro viribus, pro fide nostra intueamur Deus quid sit, et videamus an ei aliquid possit comparari. Certe hic est, de quo et cum dicitur, non potest dici: cum aestimatur, non potest aestimari: cum comparatur, non potest comparari: cum definitur, ipsa sua definitione crescit. Qui coelum manu sua aperit, pugno omnem ambitum mundi claudit. Quem totum omnia nesciunt, et metuendo sciunt. Cujus nomini et virtuti famulatur hic orbis, et ipsa elementorum sibi succedentia momentanea vicissitudo testatur. Vide ergo si potest aliquid esse, cui possit Pater comparari et Filius; quia talis est Filius, qualis et Pater: non enim ipse se unum cum Patre diceret, nisi talem se, qualis est Pater, sciret.