Latin
Chapter 6
Phoebaudus Aginnensis, De Fide Orthodoxa 7.3
Unproofread scanNot analysed yet
Ratio quaedam est, quae apud Graecos λόγος nuncupatur, quae inter Patrem et Filium personas vel vocabula distinguit; quia et ipse Filius Ratio dicitur. Quae tamen Ratio multis nominibus appellatur: modo Verbum, modo Virtus, modo Sapientia, modo dextera, modo brachium, modo margarita, modo thesaurus, modo retia, modo aratrum, modo fons, modo petra, modo lapis angularis, modo agnus, modo homo, modo vitulus, modo aquila, modo leo, modo via. Et ita cum sit Deus omnia in omnibus, ut per haec vocabula divinarum dispositionum mysteria cognoscantur, non ut ipsa majestas Filii Dei proprie definita monstretur.