Latin
Chapter 8
Phoebaudus Aginnensis, De Fide Orthodoxa 9.15
Unproofread scanNot analysed yet
Vides ergo ipsum spiritum, id est Filium Dei venisse ad virginem; et Inde Dei et hominis Filium processisse: nec tamen ipso indumento carnis Dei Filium esse mutatum; sed eumdem ipsum esse in homine, qui fuerat ante mundum cum Patre; per quem facta sunt omnia, et sine quo factum est nihil, sicut Evangelista ait: Mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit (Joan. i, 10).