Latin
Chapter 8
Phoebaudus Aginnensis, De Fide Orthodoxa 9.14
Unproofread scanNot analysed yet
Nempe enim de Spiritu Dei Virgo concepit, et quod concepit, hoc peperit, id est, Deum homini suo, ut jam dixi, sociatum, sicut ipse dixit: Quod nascitur de carne, caro est; et quod nascitur de spiritu, spiritus est (Joan. iii, 6): quia Deus spiritus est, et de Deo natus est. Sicut et Angelus ad Mariam Virginem dixit: Spiritus Dei veniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit te: propterea quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. i, 35).