Latin
Chapter 8
Phoebaudus Aginnensis, De Fide Orthodoxa 9.4
Unproofread scanNot analysed yet
Haec est causa erroris, haec origo haeresis Arianae: dum non intelligunt virtutem Dei, neque tanti sacramenti dispositionem agnoscunt, ut Deum humanis condictionibus comparent. Quibus primo respondendum in loco Filium Dei non ita visum, ut Deus erat, sed ut homo capere poterat de Deo; deinde vartis figuris non mutabilem et convertibilem ipsum esse, sed hoc esse potentiae Dei, ut cum se singulis, prout vul…, revelare dignatur, habitum mutet, non substantiam vertat: nec proprietatem qualitatis ami…at, sed juxta meritum videntis temperamentum majestatis adhibeat: ipse tamen idem, ut semper est, in substantiae suae proprietate permaneat, sicut scriptum est: Mutabis eos et mutabuntur: tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient (Psal. ci, 28).