Latin
Chapter 8
Phoebaudus Aginnensis, De Fide Orthodoxa 9.5
Unproofread scanNot analysed yet
Nam etsi multa sunt ex his quae in hoc mundo videntur, quae ex alio convertantur in aliud, ut desinant esse quod erant, et hoc sint quod retro non Vigil. et mss. ,ut personae audientia nominum (mss. ,nominatim). Quod autem ad dictionem όμοοόσιον auctor explicat cum uno aliud ipsum: hoc Ambrosius paulo fusius exhibet lib. iii de Fide cap. 1…, num… 126, quem locum a Basilio desumptum videri annotavimus. fuerant; ut limus cum in hominem figuratur, limus esse jam desinit: aut pisces, aut aves cum de aqua procedunt, ex eo jam non aqua, quia aliud: ut lutum figuli, cum solidatur in testam: ut lapis, cum dissolvitur decoctus in calcem: ut arena, cum mutatur in vitrum, et caetera quae longum est recensere. Sed multum interest, stu…e haeretice, inter ea quae facta sunt, et eum qui omnia, quemadmodum voluit, fecit. Quae facta sunt, ascriptae conditioni deserviunt: qui vero fecit, suae voluntatis et proprii ju…is est. Neque potest in aliud, quam quod est, aliquo cogente, mutari: sed prout vult, et cui vult, se demonstrat. Nam si angeli in figura hominum saepe sunt visi, et tamen aliud non sunt, quam quod se esse norunt, neque substantiam mutant, cum for…am …umani corporis sumunt; quanto magis ipse Dominus noster, qui omnia fecit, qui ipsis angelis, ut hoc possent, sua institutione concessit?